Latin · ~5 min
Lines 11.211-11.246
Prudentius, Liber Peristephanon 11.211-246
Not analysed yet
vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
haeret et in magnis densa cohors spatiis,
angustum tantis illud specus esse catervis
haud dubium est, ampla fauce licet pateat,
stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum
tunc adeat cultu nobile regifico,
parietibus celsum sublimibus atque superba
maiestate potens muneribusque opulens.
ordo columnarum geminus laquearia tecti
sustinet auratis suppositus trabibus.
adduntur graciles tecto breviore recessus,
qui laterum seriem iugiter exsinuent.
at medios aperit tractus via latior alti
culminis exsurgens editiore apice.
fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
tollitur, antistes praedicat unde Deum.
plena laborantes aegre domus accipit undas,
artaque confertis aestuat in foribus,
maternum pandens gremium, quo condat alumnos
ac foveat fetos adcumulata sinus.
si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
annua festa inter dinumerare velim,
crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus
lucis honoratae praemia restituens,
inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
orantem Christus audiat omnipotens;
sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,
agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
sic me gramineo remanentem denique campo
sedulus aegrotum pastor ovem referas;
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,
raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.