Latin
Lines 1.714-1.763
Prudentius, Psychomachia 1.714-763
Not analysed yet
praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus.’
non tulit ulterius capti blasphemia monstri
Virtutum regina Fides, sed verba loquentis
inpedit et vocis claudit spiramina pilo,
pollutam rigida transfigens cuspide linguam,
carpitur innumeris feralis bestia dextris;
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras,
quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro
offerat, inmundis caeno exhalante cloacis
quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
discissum foedis animalibus omne cadaver
dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris.
conpositis igitur rerum morumque secundis
in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari
contigit ac statione frui valloque foveri
pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1
exstruitur media castrorum sede tribunal
editiore loco, tumulus quem vertice acuto
excitat in speculam, subiecta unde omnia late
liber inoffenso circum inspicit aere visus,
hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro
foedere iuratae Christi sub amore sorores,
conscendunt apicem; mox et sublime tribunal
par sanctum carumque sibi supereminet aequo
iure potestatis, consistunt aggere summo
conspicuae populosque iubent adstare frequentes,
concurrunt alacres castris ex omnibus omnes,
nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo
intercepta sinu per conceptacula sese
degeneri languore tegat, tentoria apertis
cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis
marceat obscuro stertens habitator operto.
auribus intentis expectant contio, quidnam
victores post bella vocet Concordia princeps,
quam velit atque Fides virtutibus addere legem,
erumpit prima in vocem Concordia tali
adloquio: ‘cumulata quidem iam gloria vobis,
o Patris, o Domini fidissima pignera Christi,
contigit: extincta est multo certamine saeva
barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis
indigenas, ferroque viros flammaque premebat.
publica sed requies privatis rure foroque
constat amicitiis: scissura domestica turbat
rem populi, titubatque foris quod dissidet intus,
ergo cavete, viri, ne sit sententia discors
Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis
nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas
confundit variis arcana biformia fibris,
quod sapimus coniungat amor; quod vivimus uno
conspiret studio: nil dissociabile firmum est.