Latin
Lines 1.764-1.808
Prudentius, Psychomachia 1.764-808
Not analysed yet
utque homini atque Deo medius intervenit Iesus,
qui sociat mortale Patri, ne carnea distent
Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque,
sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu,
spiritus unimodis texat conpagibus unus.
pax plenum virtutis opus, pax summa laborum,
pax belli exacti pretium est pretiumque pericli.
sidera pace vigent, consistunt ferrea pace.
nil placitum sine pace Deo: non munus ad aram
cum cupias offerre probat, si turbida fratrem
mens inpacati sub pectoris oderit antro,
nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr
ignibus insilias servans inamabile votum
bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu
inpendisse animam, meriti quia clausula pax est.
non inflata tumet, non invidet aemula fratri,
omnia perpetitur patiens atque omnia credit,
nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat,
occasum lucis venia praecurrere gestit,
anxia ne stabilem linquat sol conscius iram.
quisque litare Deo mactatis vult holocaustis,
offerat in primis pacem: nulla hostia Christo
dulcior: hoc solo sancta ad donaria vultum
munere convertens liquido 1 oblectatur odore,
sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis
pinnatum tenera plumarum veste colubrum
rimante ingenio docte internoscere mixtum
innocuis avibus; latet et lupus ore cruento
lacteolam mentitus ovem sub vellere molli,
cruda per agninos exercens funera rictus,
hac sese occultat Photinus et Arrius arte,
inmanes feritate lupi. discrimina produnt
nostra recensque cruor, quamvis de corpore summo,
quid possit furtiva manus.’ gemitum dedit omnis
Virtutum populus casu concussus acerbo,
tum generosa Fides haec subdidit: ‘immo secundis
in rebus cesset gemitus. Concordia laesa est,
sed defensa Fides: quin et Concordia sospes,
germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet,
haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta,
unum opus egregio restat post bella labori,
o proceres, regni quod tandem pacifer heres
belligeri, armatae successor inermus et aulae,
instituit Solomon, quoniam genitoris anheli
fumarat calido regum de sanguine dextra.