Latin
EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA
Ps.-Democritus, De arte magna 64
Unproofread scanNot analysed yet
Vemadmodum mundus informatur, &in ipso diuinae particulae expurgatae reuolant, quae plane plamiores ducuntur (methodus enim mysticae alchimiae cęli figurae sunt) ad quarum normam haec di riguntur. sic etiam corpora metallica, &trans mutata à contraria natura, ratione quadam fiunt plana, &aeria semen satum in terralunę etiam perficit solem. idque ob diuinam operationem praestat cinis, &cadmia, &cinis abiegnorum lignorum, &sulphurea ita in cinerem uersa. Diuinum opus item, &diuina: aqua illibata cum suo cinere ad regenerationem faciunt. licet igitur multa cogitanti uide re, cinerem, qui plura facit opera, tinctoria potissimum, si calx, uel asbestos, uel gypsum, uel fex dicta, &argenti spuma, &alia huiusmodi genera combusta, &in cinerem album uersa sint, mira polliceri, &ad medicinas, &tincturas omnes, uel ipsius etiam uitri, uel marmoris faciendas; &ne quia rudis, &inex pertus es, reformides, audi Mercurium dicenten. SI VIDERIS ONMIA CINEREM FACTA EXISTIMA RECTE PARATA FVISSE. cinis enim uim magnam habat bet, multumque operatur.