Latin
EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA
Ps.-Democritus, De arte magna 65
Unproofread scanNot analysed yet
NAM uelutligna cinerem fasientia incombustibilia fiunt, hoc est iam torrefacta, &in cinerem uersa, &chrysozomio admista non amplius iucenduntur, sed ad omnes tincturas operantur usque ad opera, &marmoris, &uitri, &lapidum, &lignorum, &pellium, &omnium liquabilium etiam corporum, &in ci nerem cenuersa multa, &diuina opera, coloresque uarios efficiunt, quęecunque ex Satur. no, &quaecunque ex lithargyrio, &arena in cinerem uertuntur, &foras naturam rursus in lucem extrahunt. tum perse operantia, tum uerò potentiam ob aliam sociationis operationem ostendentia. Et quęcunque posset quispiam proferre ex iis, quae in cinerem uertuntur, ad medicinae peritum spectabunt. Quęcunque uerò iterum generantur, sub bene pru dentem artem cadunt. maximeque ostendunt ij, qui cinerem uenalium herbarum cum simili simul coquunt, &corporum, &uitrorum cineres cum simili simul conflant, timendum non esse in his corporibus combustis, atque in cinerem uersis, denuo namque in quandam uirtutem, &operationem reuertuntur: cum eorum natura mundum uniuersum, &ipsa elementa imitetur. Vnde rursus generantur, habentque cuiusdam spiritus participationem, uelut rerum, quae materiali spiritu fiunt. Sic etiam es, ut homo, &animam, &spiritum habet.