Latin
EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA
Ps.-Democritus, De arte magna 67
Unproofread scanNot analysed yet
eundem in modum &cinis ipse percurrit, &indeficienter tingit, ac perpetuam facit tincturae causam. uel pharmacum in cognatum ignem, atque aerem dissoluitur. tanquam ad sinus parentum fugiens, &exustum. deinceps alios uobis sermones comparaui, in quibus multò plura conscribam. Hoc Aes omnia patiens magis assatum fit lapis aethesius colore; ut quidam coruscans aethesius. postquam igitur assatur, extinguitur diuino more, quem diuinam aquam appellant, ac dif olutum oleum, &uini crassitudinem suscipit. ac ibi manens per quadraginta dies leni calore in uase uapores non transmirtente, ma teria postmodum putrefacta mysterium aquę diuinae illibatum id quod quaeritur, perficit. atque id est lapis, qui haec facit. Nam quemad modum nos cum quatuor potentias habeamus attractricem, retentricem, alteratricem, &expultricem, tunc aquam sulphuris illibatam facimus. sanguis omnia tingens uelut p instrumentum hepar subiectum uentri, &corporis ipsum ambiens fouet, &calefacit, &omnia comnia duo sulphura.