Latin
EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA
Ps.-Democritus, De arte magna 68
Unproofread scanNot analysed yet
lac uerò ex sanguine factum in iocinore, flauescit plus à uiuis plantis, &hoc rursus syncerum opus in renibus defecatum semen, ®enerationem facit, ut ars etiam post alborum, &citrinorum facit compositionem, quae in paucis est boum stercoribus, hoc est, artis defecationes, ®e nerationis semen, ut paruo post tempore quod quaeritur conficiatur, figura, &colore, &magnitudine, atque hoc pacto se ars habet. ibi enim per elementa utique ipsa quaesitum foeminae, &maris prosilit: &perficitur id, quod genitum est. conserua igitur etiam in arte ignem, &spiritus non permanentis cruptionem (vbi et errores committuntur, tentatio nes) frigiditatem foemineam, segnem, fugę desiderio furentem, lasciuientemque, &illibatam. Et uterus, in quo masculus cubat, omni bus desideratus, cùm celerius faciat, quod est laetitiae, &amoris Venereum symbolum, uide licet exultatio; propterea &qui aurariam fa ciunt intelligentes quod dicunt, propterea inquiunt riserunt, &tunc utuntur illis Aegyptiorum iniectionibus, quas contemnen das esse, lapis aethesius praeparatus facit, quae cunque etiam nos. nec mireris, si ex multis la pillis, &diuersis speciobus unus lapis fiat, ac dicatur, an non uides cos, qui musam culunt, &pulchras stauuas, &animalis, &nitra, &colures tractant, ex multis speciebus vnum lapidem conflare? potissimum uerò per Saturnum, &aeris speciem factum, ut &sculptura non egeat. &quaecunque hi lapides pre ciosi: ex multis lapidibus unum lapidem faciunt; quem etherium uocant. Ob id ethesiis parare tincturam, coquentes, &extinguentes solutam aquam, ut dixi, ac putrefacientes, faciunt aquam hanc diuinam illibatam, quae est à folo sulphure: hic est lapis etesius.