Latin
GNAM VENERIS, PVGNAM MERCV
Ps.-Democritus, De arte magna 78
Unproofread scanNot analysed yet
spiritus enim fit, hoc est, corpus intantum at tenuatum, &consumptum, quòd ex corporis custodia animus ui separatur, immunis à materia uigor, &splendor corporis factus sui creatoris imperio. An non audisti philosophum dicentem? CAPIENS MERCVRIVM IVNGE CORPORI MAGNESIAE? Quid hoc sibi uult? sic totam compositionem dicit per Mercurium, &corpus factam, ac probe praeparatam. hoc modo miscentes unà corpus conterere, recteque regentes, in fuliginem redigere, &per spiritum citrinare iubet. Si quis enim igitur corpori potentem uirtutem intus latitantem artificiose, ac blande tractans extrahat tingit omne corpus. Quid est intus, nisi spiritus animalis, qui circumplectitur, &continet corpus &informat? Quomon igitur latitat? in parte quadam, uel in tota corporis profunditate latet? Et quamobrem in profondo? ob materiae om bram. &quę nam est eius petens natura? syn cera, &pura, quae omnem corporum umbram expellit, &dimouet. quomodo ergo leniter parans extrahere potuero? qua ratione ipsa utar? Quomodo ad illecebras aggrediar? quomodo mihi succedet res? quibus speciebus utar?