Latin
GNAM VENERIS, PVGNAM MERCV
Ps.-Democritus, De arte magna 79
Unproofread scanNot analysed yet
ut sublimando potemem ipsius na turam extraham? CAPIENS MERCVRIVM INFIGE CORPORI MAGNEISIAE. Nullo cotpore hic usus est pręter Mercurium, consueuerunt enim id totum appellare compositionem, opus per marem, &foeminam absolutum. si uerò appellas totum compositum, ostende hoc nobis. Est in corpore mista, &simul contrita luna, quę per nebulam, &fuliginem completur, ipsa rationabiliter gubernata potentem naturam intus latitantem euocat, tingentem omne corpus, Venerem dealbantem, loui stridorem auferen tem, &caetera. si quis igitur sic bene considerans rexerit, &fecerit, &potentem ipsius uirtutem intus latitantem blanditiis euocarit, tinget omne corpus, magnum in his my sterium caepit, cumque uiderit admirabilia facta esse, stupens laudabit Deum omnipotentem patrem simul cum omnipotenti sua sapientia, cum viurfico spiritu.