Latin
EIVSDEM STEPHANI IN HVIVS
Ps.-Democritus, De arte magna 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
EIVSDEM STEPHANI IN HVIVS artis opus Deo fauente. Actio quinta, Vis beatus, &intelliget uerba omnipotentis Dei? Quis sapiens, &prudens, &explicabit immensam rerum omnium opificis sapientiam, qui foelix, &con templabitur potentiam Dei, qui cuncta intuetur, ac moderatur? &extollet eius bonitatem, quae omnem bonitatem superat? Mihi sanè facile, &perspicut, &paruo negocio uersari clarum est, &atras maiorum sententias, Deo omnipotentiam suffragte, clarissimas reddere. Vobis autem ut prudentibus, retinem da, ac propria facienda sunt, quu multi sapien tes litterarum monumentis tradiderunt, &illorum sententiae assumendeatque hoc pacto circa hoc meum breuissimum opus uersari debetis, precantes solum uerum Deum nostrum, ut uestrae mentis oculis lumen pręferat, ac sua diuina luce illustret sensus, &corda uestra: vt omnipotentis Dei, ac gloriae ipsius maiestatem intelligatis.