Latin
EIVSDEM STEPHANI IN HVIVS
Ps.-Democritus, De arte magna 81
Unproofread scanNot analysed yet
quod uobis concendatur, ut possitis puro corde consequi, &laudare ma gnalia Dei totius tetrarum orbis, &extollere sanctissimum, &immensum nomen patris, &filij, &spiritus sancti, nunc, &semper in infinita secula seculorum amen. Ad propo situm reuertamur, ac quid uelint philosophi, de quibus nobis sermo institutus est conside remus. occulte loquuti sunt, eò, quòd multo rum ingenia exercere uoluerunt. ac inquiunt de sulphureis, &substantiis, SVLPHVREA A SVLPHVREIS CONTINENTVR, &c. parum efficax mens est de substantiis, &gene ribus, &naturis, quaede sint haec quatuor elementa, quę Oeus, &non homo statuit; in ordinem redigens, ac interesse connectens, ratiocinari. Hic enim faciendum est de ipsorum qualitate, &temperatione, &coniunctione, quęmadmodum &in homine factum est. coniuncta igitur sicut etiam sacra, &diuina ars philosophorum docet, cuius rtio hęc est, ex aere sanguis calidus, &humidus. ex igne flauabilis calida, &sicca similis est aeri, quod est calidum, &siccum. et ex terra, atrabilis similis est amborum scorię. est. n. sicca, &frigida.