Latin
101
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 101
Unproofread scanNot analysed yet
Quando malefactiuus Planeta orientalis est, perpetua corporis no cumenta: quando autem occidentalis, aegrotationes significat. Id est, quando infortunans Planeta cor pore uel aspectu occurrens profectioni aphe tae, orientalis est, significat perpetua nocumenta, sicut claudicationem, caecitatem, &c. LXIX. Quando Luna Soli apponitur, nubiformibusque stellis coniungitur, per petuo nocumeto laeditur uisus. Quan do autem Luna in occidentali angulo est, &duo malefactiui Planetae in orientali, &Sol in aliquo angulo excaecabitur. Nubiformes stellas appellat, quas non nulli nubes uocant. Inueniuntur enim in zo diaco, quae, ut ita dicam, conuolutiones fixarum obscurae. Hae semper, quando Luna in ipsis fundamentaliter reperitur, nonnihil mali oculis adferre iudicantur.