Latin
100
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 100
Unproofread scanNot analysed yet
Decursus autem aliorum Planetarum aliquid dare addereque ad uitam adseruit, aut diminuere atque subtrahere, prout fortunantur uel infortunantur, &quantitatem additionis uel dimi nutionem docuit inuenire. Nunc autem di cit, siue ad orientem magis, siue ad occiden tem apheta est. occurruntque profectioni eius infortunantes aut aspectus eorum, non interimentes, aut fortunantes. Similiter subtrahendum addendumue secundùm illam re gulam esse aliquid annis, qui à gradu aphetae ad gradum interuenientem colliguntur. Quod certè naturale est, atque intellectum. Nam ut aegrotationes per occursus infortu nantium inuectae de uita subtrahunt: sic con trà corroborata per occursus fortunantium, natura nonnihil addit ad uitam. LXVII Minuuntur anni, qui dantur, pau cioresque redduntur propter imbecilli tatem recipientis. Antecedens aphorismus causam in hoc reddit. Anni enim, qui per aphetam dantur, diminuuntur, quando infortunantium occursus debilitat recipientem. Ex quo intelli gitur contrarium, crescere uidelicet annos huiusmodi, si recipiens occursu fortunatur, corroboratur. LXVIII.