Latin
LXXIII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 110
Unproofread scanNot analysed yet
Si uerò signum aqueum fuerit, in aquis uel ab hominibus suffocabitur: aut fur ca, aut uerberibus morietur, si signum humanae fuerit formae. Sed si benefactiuus Planeta in octaua fuerit domo, proxime ad haec deueniet, nec tamen morietur Patet ex superioribus hic aphorismus. Saturnum autem in medio coeli dicit, &intelligit hic non solùm super terram, sed etiam sub terra. quod inde patet, quia intulit, eique sectarium lumen opponitur. Est autem Sol quidem uel conditionis diurnę: Luna uerò nocturnae. Quare nisi pro utroque acciperemus, uanus esset sermo. nunquam enim Sol opponi Saturno super terram, in medio coe li collocato, poterit in secta sua, hoc est, in die. Vt igitur utrunque sectarium luminare locum habeat, necesse est in medio, uel super terram, uel sub terra Saturnum ponere: ut quando sub terra fuerit, tunc Sol in secta sua ipsi opponi possit.