Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 111
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVII. Fac ascendentis gradus profectio nem gratia eorum, quae sunt corporis: partis uero fortunae propter res extrinsecas, atque aduentitias. Lunae autem propter coniunctionem corporis &animae, &medij coeli propter operationes. Nam cùm ascendens gradus occurrit infortunantibus locis, morbi suscitantur secundùm naturam infortunantium, &signo rum, ubi concursus fit. nec dubium nobis fa cere debet apheta. nam ille quidem uitę praeest, occursusque infortunantes, quando profectionem suam offendunt, interimunt. Causa igitur mortis considerantur, quamuis fortunantium aspectus adminiculanter euadunt: sed non omnino nati. aliqua enim ęgro tatione laborabunt. Ascendentis autem gradus non mortales, sed leuioris aegrotationis ostendit: quando profectio eius in loca infortunantia incidit. Lunae uerò profectio nem fac, inquit, propter &corporis &animę, hoc est, propter illa, quę manifestè corpori atque animo communia esse uidentur, sicut sunt laetitia, moeror, &similia. Nam Lunae profectio infortunantibus locis occurrens, moesticiam secundùm signorum &infortunan tium stellarum &domorum, ubi occursus fit, naturam solet adferre. Fortunantibus con trà laetitiam. caeteraque huiusmodi, quae animo atque corpori communia sunt.