Latin
MAEI, QVI VOCATVR
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 12
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc dicit, non legendum hunc librum, nisi his, qui caetera huius scientiae praecepta omnia optimè teneant. Adde quòd sicut fructuum, sic huius quoque libri quantitas parua est, utilitas uerò magna: quoniam centum hi Aphorismi sententiarum pleni sunt. Supe riorum autem corpora calidam, humida, frigida, siccaque appellamus. non quòd in se ita sint: sed quòd haec in his inferioribus efficiant. Vnde necessariò sequitur inde, complexiones omnes omnium compositorum corporum esse.