Latin
MAEI, QVI VOCATVR
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 13
Unproofread scanNot analysed yet
Hominum quoque ipsorum uirtutes, etiam omnes ani mi humani, quae organicae sunt, ab illis necessario moueri. intellectum tamen, quoniam organicus non est, non subijci illis, nisi quantum per phantasiam cogitur. Nam quoniam phantasia organica est, quod complexiones ostendunt, quarum diuersitate phantasmata quoque accidunt diuersa: quoniam non sine phantasmatibus intelligere possumus, patet. quamuis non per se, tamen per phantasiam. ipsum quoque intel lectum stellis esse subiectum. Hinc sit, ut qui ratione magis, hi minùs stellis subijciuntur: qui sensibus inhaerent, hi à stellis toti ferantur. Quare melior commoditas praeuidendi nunc mihi per astrologiam uidetur, quam unquam fuerit. Omnes enim sensum sequimur, non minùs ferè quam beluae. Contrà tamen non alia re, qui scientiae accidet ignorantia: quę tan ta est, ut maior esse non possit. Sed opitulandum potiùs, quàm de plorandum uideo: quare ipsos Ptolemęi apho rismos adgrediamur.