Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 146
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ii, inquit, signis distant à Sole, si apparuerint in angulo, ut si, quando Sol est in &,comata stella sit in V, appareatque ante ortum Solis in orientali angulo: uel si comata in II, &appareat post occasum Solis, aut in occidente angulo, aut in meridiano. Dixit autem distantiam esse à Sole pro pter breuitatem: intelligens primùm à Sole ad comatam, deinde à comata ad Solem. Tertium enim commutati sunt solum, distantia eadem permanet. Est autem distan tia undecim signorum in his solùm cometis, quae apparent in ortu uel occasu, statim in prima apparitione. In caeteris cùm occultentur, solùm radios Solis subeuntes. Si uerò in saccedente loco per succedentem hic octauam domum, quae succedit occidenti angulo, &II. quae succedit meridiano, super terram solùm intellige. In succedente namque orientalis anguli &meridiani, sub terra apparere cometa non potest. Quare cadentes quoque locos nonam &12 domos duntaxat, nunc dici necesse est, in quibus post occasum Solis potest apparere. Nam in ascendente ante ortum Solis apparet.