Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 147
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd ait, Alienigena hostis regiones inuadet, nec intellexit, ut ego arbitror, in omnes signo sub iectas, significato euenturos effectus, licet in plurali REGIONES dixerit. Sed in eas tantùm, quae dispositę, ac quasi ad rem pręparatae, quae significatur, sunt. Causa enim, quae necessario inducit effectum suum, in omnibus operatur, quae sibi subiecta sunt. Quae uerò non necessariò, sed solùm inclinando, ait, non in omnibus subiectis sibi: sed in dispositis duntaxat uires suas extendit. Sunt autem crinitae stellae, sicut &transcurrentes, non efficientes causae, sed signa solum: causae uerò sunt coelestia corpora, unde signa quoque ista efficiuntur. Item REGIONES dixit, ne quis ad unam aliquam urbem significata cometarum fieri arbitraretur. Latius enim adeò patent, ut non urbes singulas, sed nationes integras complectantur. Hae cometae, crinitaeque stellae semper motu raptus ad occasum mouentur.