Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 148
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum autem ad motum, qui fit ab occasu ad ortum, non nunquam stant ut fixę stellae uideantur: nonnunquam etiam mouentur ad ortum inęqua liter. Non solùm enim alia uelociùs, alia tar diùs mouentur: uerumetiam eadem modò uelociùs, modò tardiùs mouetur. quod acci dit, quia superiora elementa propter raptum motu totius &tangentis feruntur. ac ideò pro repugnantia materiei, nunc stare, nunc moueri: &modò citiùs, modò tardiùs retra ctari, ferrique ad ortum cometae cernuntur. Vnde patet, ignem atque aërem nullum habere, ut Platonici somniant, proprium motum circularem. aequalis enim atque regularis omnis motus naturalis ac proprius est. Sed id utcunque se habeat altiùs naturales considerant. Si mouentur ergò relapsę: relapsę crinitae stellae ad ortum alienigenam, inquit, hostem inuasurum significant. Mul titudo enim, &cruditas, &pondus materię motu hoc significatur: quippe relabi aliter ad ortum cometa non potest, nisi primo mo tui nimium resistat. Multa uerò ac crudior materia à maioribus, superiorum uiribus cor porum collecta, tracta inflammataque est. Quare maiores quoque in inferioribus mutationes fore significat. Hae uerò ab alienige nis non indigenis fiunt. Quando autem stant, nec ullo modo ad ortum mouentur, materia necessariò tenuis, &non resistens ostendi