Latin
152
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 152
Unproofread scanNot analysed yet
proximè inter stel lam crinitam, &Solem ad minùs interesse censet Ptolemae. quando scilicet ii signorum distantia est. Plures enim numero, aliter enim non posset in omnibus tam succeden tibus, quàm cadentibus super terram locis apparere. Quare mihi non uidetur possibile, duobus diebus 60 grad. relapsa fuissa. Accedit quòd multò minorem omnes, qui uiderunt, adserunt desinentem primam fuisse, quàm secundam incipientem, quod contrà necessariò se habuisset, si eadem esset: quomodo autem si non plures, quàm quatuor grad. retracta prima dicitur motu diurno, postea desinens extenuata materiaso grad. relapsa fuisset: praesertim cùm iam hanc alteram uideamus, quantò minor sit, tantò minùs ad ortum ferri, sic ut iam desinens stare uideatur, quod necessariò ita semper fierira tio demonstrat. Nam quantò magìs extenuatur materia, tantò minùs resistit motu totius. Quas ob res, duas has ego crinitas fuisse arbitror stellas: primam quae in V, al teram in S apparuisse: &per hoc signa integrè absoluteque peragrasse.