Latin
153
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 153
Unproofread scanNot analysed yet
Arieti subijci scimus Britanniam, Germaniam, Basternam, quae nunc Vngaria nuncupatur: Leoni Italiam, Galliam, Siciliam, Apuliam, quam puto Ptolemaeum ab Italia separasse: ne quoniam antiquitus magna Graecia nominaba tur, confusio fieret. Nec tamen in omnibus effectus uenturi significantur, sed in disposi tis hostem alienigenam, &de longè uentu rum. Velocitas ad ortum motus portendit, matutinae operationis significationes citius uenturas, quàm uespertinas: in quadripartita doctrina Ptolemęus adserit, si similes uidelicet regiones respiciunt: sin uerò dissimi les, contrarium intelligendum est. Qui autem qualesque effectus, apertius distinctiusque dicere nec licet: nec, si liceret, iuuaret. Non ignoramus autem cardines, angulos, succe. dentem locum &cadentem uel secundum alicuius figuram accipi posse, si id alienum à mente Ptolemaei iudicauimus: primùm, qa quod dicitur, undecim crinitas signis dista re stellas plerunque à Sole, non ad singulorum figuras, sed ad totius situm apertè refertur. Deinde, quia quod ait, Si apparebunt in loco cadente, ut in i2, qui inimicorum est, erunt ęgrotationes, aut in octaua, quę mortis est: eruntque mortes subitaneę. Quare melius est, ut ego arbitror, ad situm totius simpliciter captum, quàm ad singulares regnorum uel regum figuras referre. Illud apprime notandum, saepiusque repetendum, significationes cometarum praeter opinionem, ac insolentes esse, ut sicut rarò apparent, sic inconsueta significare uideantur. Commentariorum Trapezuntij in Aphorismos Ptolemaei finis.