Latin
GEOR. TRAPE. DE ANTIS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 175
Unproofread scanNot analysed yet
progressionis non sphaerae (inquit) sed ipsarum stellarum modus quęrendus, quid reipsa, quasi digito mon stratur. Ex modo enim progressionis ibi adinuento, non sphaera, sed stella in sphęra mo ueri ad ortum demonstratur, quas ob res ad ortum quidem, &Planetarum sphaerae, &ipsi Planetae, &stellae non erraticae in sphę ra sua feruntur. Ab ortu autem ad occasum solus globus &stella fixarum mouetur, quam contentę sub ea sphaerae non ui, sed natura, sicut partes totum sequuntur. Hinc perspicuum est, non esse opus nonam ponere sphę ram, nec Ptolemaeum id unquam uoluisse, sed falsò id uulgò sibi attribui. Ratio certa, qua inducuntur nonam ponere sphaeram, inanis est, &uerbis ipsius Ptolemaei refuta ta. Contendunt enim ideò ponendum esse nonum orbem, ut duodecim signa in eo immobiliter capiantur, quae à Ptolemaeo etiam immobiliter capi uidemus. nam si mobiliter caperet, non posset non erraticas quoque stellas per ipsa moueri, adfirmare, nisi alterum motum ab altero subtraheret, quod ne mini unquam in mentem uenit, quia fieri non potest. ęquales enim motus duos, sphę rae &syderum, ad eandem fieri partem nul la ratione apparentium constat. Sed nec inaequales haec inania penitus esse, dictis ipsius comprobatur, ut diximus. Nam in septi mo secundi libri cap. statim incipiens, ait: Abutemur autem signorum nominibus in ipsis duodecim obliqui circuli partibus, &quasi eorum initia à tropicis aequinoctialibusque punctis capiantur.