Latin
GEOR. TRAPE. DE ANTIS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 176
Unproofread scanNot analysed yet
Sic duodecimam partem, quae ab aequinoctio uernali ad totius sphaerae sequentia est, Arietem primam, secundam Taurum appellabimus. Similiterque deinceps secundùm traditum nobis signorum 12 ordinem. 12 ergò signa, quę in tabulis apponuntur, non sunt noni alicuius orbis partes, nec sunt ipsae formationes ac fi gurae 12 syderum, quę uniformiter mobiles sunt: sed stabiles immobilesque duodecimae obliqui circuli aequaliter diuisi, unde Arietis signum semper secundùm tabulas ab im mobili puncto uernalis aequinoctij capit initium. Tauri à puncto primo 31. gradibus ab eodem aequinoctio Geminorum à puncto ultimo, 60. uel primo 61. idem enim est ab eodem aequinoctio Cancri ab ipso ęstiualis solsticij puncto immobili: &deinceps M eodem eodem modo, atque immobiliter hęc omnia illi patebunt apertius, qui septimum magnę Compositionis librum rectè intellexerit. Liquido enim ibi habetur, fixas, quę prope solstitialia &ęquinoctialia puncta erant, ante Ptolemęum ad praecedentia, id est, ad occasum, eas temporibus ipsius ad sequentia dictorum fuisse punctorum, hoc est, ad ortum respectu ipsorum. nos quoque uidemus remotiores tunc ad praecedentia stellas propinquiores nunc esse, &propinquiores tunc ad sequentia, remotiores nunc à dictis punctis inueniri.