Latin
GEOR. TRAPE. DE ANTIS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 181
Unproofread scanNot analysed yet
Initia uerò syderum, aut per cognitionem ipsarum figurarum capiemus, aut ex authoritate alicuius tenebimus, primùm quisque, prout tempora ferunt, exquirat de altero. Apud Ptolemaeum quidem nihil, quod ego teneam, habetur. Rem tunc omnibus tri tam, notamque prudenter praetermisit. Vitru uius autem de architectura scribens, in postremis libris nonnulla de syderibus retulit, &inter alia, aequinoctium, ait, uernum temporibus suis, in 8 V gradu fuisse, Arietem pro sydere atque constellatione accipiens: is, ut puto, non nimium remotus à tem poribus Ptolemęi fuit. Quare quoniam 1330 anni circiter intersunt ad haec tempora, id est, ad annos dii nostri Iesu Christi, 1456 gradibus inde 14 subtractis, fiet nunc aequi noctium uernale, cùm Sol sit in 24 gradu constellationis Piscium. Is enim gradus in tanto spacio temporis illò proximè peruenit, ubi tunc erat 6V. ita 6 gradus, secundum Ptolemaeum, interiacent inter aequinoctialia &solstitialia puncta, &initia signorum, quibus denominantur. hos sex gradus in caeteris omnibus subtrahamus: ut si Planeta sit in 3 &gradu, secundum tabulas, 5o longè ab ęqui noctio uernali gradibus 33. ponatur in 27.