Latin
GEOR. TRAPE. DE ANTIS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 182
Unproofread scanNot analysed yet
arietinae constellationis. Hic enim gradus tunc quidem, 19. gradibus, nunc uero, 33. suc cedit ad aequinoctium uernale, secundùm sy derum motum facto progressu. Quare his suppositis, erit nunc uernum aequinoctium, So le in, 24. ut diximus, gradu constellationis X collocato. Autumnale in, 24. 1p. Aestiuale solsticium in, 24. 11. Hyemale in, 24. ,si syderum gradus ad ipsa puncta, quae diximus, iam peruenerunt. Quòd siquis fortè putaret, non esse hac subtractione opus, praeuidisse enim iam Tabularios hoc, emendasseque, quoniam non erraticarum motum erraticarum motui adijciunt: is sciat calculum quidem illum propter motum maximarum longitudinum ita fieri, unde &ante aequationem adhibetur. quod uerò nos dicimus, ueris Planetarum motibus subtrahendum est. Et illud in Planetis solùm, hoc etiam in dispositione figurae ac ordine thematum non negligendum.