Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 19
Unproofread scanNot analysed yet
Hic aphorismus omnibus facultatibus &scientijs accommodatur. In omnibus enim siquidem natura pollet, plura meliora que perspicere potest, si paruo usu atque consuetudine iuuatur, quàm si natura parum ad rem commodus sit, &maxima consuetudo ususque rerum ipsarum accesserit. Magìs tamen id apparet, ubi maior demonstratio locum ha bet. nam ubi minus demonstratur, ibi magis consuetudine opus est. Et contrà, ubi plus demonstratur, ibi maiorem uis ingenij locum habet.