Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 20
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si usus quoque magnus ad excellentiam mentis naturae insitae accesserit: tunc uerè illud comicum diceretur, Hic autem homo est perpaucorum ho minum. Potest huius scientiae professor multos effectus stellarum auertere, quando nec naturas illarum ignorat, &seipsum ante quam effectus accidat, diligenter praeparauit. Vtilitatem in hoc aphorismo huius scientiae ostendit, &effectus stellarum non necessa riò. Nisi enim materia disposita sit, &quae quaeruntur adsint effectus ipsarum, non pro ueniunt. Nam si uitem in optima coeli dispositione ad hoc plantaueris: si tamen ager à producendis &conseruandis uitibus alienus sit, parùm tibi proderunt stellae. Non enim necessariò, sed natura quadam agunt per inferiorem continentem complexionem. quare qui naturas ipsarum non ignorat, sed quod in his inferioribus efficiunt tenet, multa potest effugere, si seipsum prae parauerit. ut si Martialis aliquo tempore im mineat morbus, si oppositarum qualitatum rebus paruum ante tempus, in quo morbus impendet, utatur, ipsum euitabit, aut certè minuet.