Latin
FRANCISCVS PVDERICVS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 199
Unproofread scanNot analysed yet
sunt oblata, an talia sint, qualem eorum species sese offert: sint, nec ne ipsa utilia &iucunda, an rursum inutilia &molesta. Pòst uerò his perpensis, &cognitis, euagationeque illa tam libera sub frenum coercita, iter statim ingre ditur, quò quae eligenda esse duxit, perueni re ad ea possit. Iuris itaque atque arbitrij eius fuit, nec ne uellet siue eligere ac persequi, seu nihil omnino curare. Est igitur suapte natura, statimque ex quo suscitata est, libera. quae rationem si sequatur, libertatem ubique suam &tuebitur, &retinebit: sin relicta ratione, à sensibus delinita illis obsequatur, ni mirum amissa libertate, captiua ducetur, &quae imperare ipsa sibi noluit: imperio seruiet alieno. Est igitur sui iuris ac libera, quo ties sese à sensuum malarumque cupiditatum ui ac captiuitate tuebitur. Tunc uerò facilè tuebitur, quum excitata inter eam, sensusque ipsos controuersia, bona ne sint, an mala, quę à sensibus offeruntur, rationem sequetur, illamque sibi in auxilium uocabit: cuius etiam consilio utetur ac ductu.