Latin
FRANCISCVS PVDERICVS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 200
Unproofread scanNot analysed yet
An non tibi uolun tas ipsa uideatur libera, quę cum sensibus in certamen descendat? quaeque uictrix omnino euasura sit: praeterquam si illorum insidiosis blanditijs capi se patiatur. Demum, quia ad actiones tunc accingimur, cùm uo luntas ipsa &uoluerit, &elegerit, &decreuerit suscipiendum aliquod, siue inceptum, siue negocium, meritò actiones ipsae ad uo luntatem referuntur: quae si cum ratione progredietur, nimirum ipsae laudabuntur: è contrà, uituperabuntur, ubi &in eligendo, &in progrediendo de rationis deerrans uia, sen susque delicijs emollita, cupiditatem sequetur ducem, illiusque inhaerebit uestigijs, parueritque imperio. Non solùm autem res ipsae actionesque uoluntatem liberam esse testantur: uerùm etiam nomen ipsum deliberandi: quòd uidelicet liberum eius sit in decernen do iudicium, uelit ne suscipere &prosequi, an contrà, desistere, ac sensuum ipsorum monita labi sinere. Legum quoque constiturores, ac moderatores populorum id ipsum testantur, cùm impunita dimittant crimina, quae furentes admittunt, atque insania perciti: quòd uoluntaria ea minimè sint: nec furentes ipsi liberi aut sint, aut haberi debeant.