Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 27
Unproofread scanNot analysed yet
Sydera ergò siccitatis indictiua secun daria hic nominauerim, quoniam non primo &per se sanum uer futurum significant: sed per hyemis siccitatem, quę primò ab illis denotata, secundariò sanitas ueris osten ditur, quod per obseruationem medicorum colligitur. ideò corrumpentia ipsa etiam ap pellauit. Nam quod &per se uerna dispositio significauit futurum: id altera per siccita tem corrumpit. Dico autem primò &per se, non quia stellae per se primò absque motu inferioris elementarisque materiae agant: sed quia inde primò Astrologus nullo alio con siderato, praedicit morbos mortales futuros: uerbi gratia, quia d primae atque octauae dominus sit, &in signo humano, id iudicium stellae corrumpunt, quae hyemis siccitatem significant, secundariò id significantes, quia per siccitatem colligitur. Praeter hoc illud apprime tenendum, secundaria signa nuncupari, quae extra zodiacum sunt, sicut serpens, ursa, orion, canis, &huiusmodi.