Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 28
Unproofread scanNot analysed yet
primaria, quae in ipso zodiaco sunt, sicut γ V, &c. Sydus enim est, non stella una: sed quae multis fixis constat, configuratio. Secundaria sydera uim corrumpendi habere ait, quoniam quę extra zodiacum sunt, mul tò magìs considerantur an impediant. id quod à stellis, quae in zodiaco sunt, significatur. Habent autem multò minorem uim secundaria, quàm primaria: propterea quia hominum habitatio zodiaco fermè subiecta est. Et ita motus zodiaci &stellae, quae ibi sunt, tantò magìs elementarem mouent mun dum, quàm quae sunt à zodiaco remotiores, quantò &uelociùs feruntur, &rectiùs irradiant. Nam superiorum uirtus efficax, per motum &irradiationem suam inferiora haec agitat. Secundaria uerò sydera, quan tò remotiora sunt à zodiaco, tantò &circulos minores faciunt, &obliquiùs irradiant. lure igitur secundaria dicta sunt. XIIII. Quot quantisque Astrologus impli catur erroribus, quando septima do mus &dominus eius impediuntur. In quaestionibus quaerentis personam ascendens signum &dominus eius denotat.