Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 30
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem cadentia ab ascendente tria signa, sextae, octauae, duodecimae domorum. Nam tertiae domus signum quoniam *aspicit ascendens, non cadit ab eo. Certè cadentia signa &loca, domusque cadentes, quatuor esse dicuutur. Tertia quòd cadat ab angulo subterraneo. Sexta ab angulo occidenti: nona ab angulo medij coeli, duodecima ab angulo orientis, hoc est, ascendentis. Haec cadere dicuntur ab angulis, quos non aspiciunt, &ἀποκλίματα Grae cè appellantur, id est, auersa, nec aspicientia, nec succedentia.