Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 31
Unproofread scanNot analysed yet
Quare 2 domus, etsi nullum habet ad ascendens adspectum, non tamen ab eo cadit, quia eidem succedit. Signa uerò quae in angulis fuerunt, quando regnum in ceperit, amicos regni significant futuros: succedentia regni, significant homines, in quorum natiuitatibus ascendunt: qui libenter in illo regno uersantur. Et idem de hominibus ac regibus ipsis dicere possumus. ut qui ex tribus illis cadentibus in regis figura signis ascendens habuerit, hostis sit regi, non regno. Et in dogmatibus etiam id ipsum est considerandum. Est autem ascendens dogmatis signum, quod ascende bat, quando ciuitas aliqua uel gens occupa tam se opinione aliqua declarauit. tria ergò signa ab huiusmodi ascendente cadentia, ho stes dogmatis significant, in quorum natiui tate ascendunt. XVI. Quando fortunantes Planetae do minantur octauae domui, tunc inducitur nocumentum à uiris bonis. Si autem fortunantur, liberant ab huiusmodi nocumento. VtL &o tunc quidquid nocumenti futurum ab octaua domo significatur, à bonis uiris inducitur. Domus malae uidentur, sexta, octaua, duodecima. Bonae, 4 anguli.