Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quando luminaria utraque in eodem minuto sunt: si fortunans quoque Planeta in ascendente est in omnibus, certe quae ad manus suas peruenient, felix erit, qui tunc natus est. Similiter etiam si diametraliter se ab ascendem te atque occasu aspiciunt. Sin uero infortunans in ascendente est, contra rium huius intellige. Quando O &)in eodem minuto sunt secundùm longitudinem: tunc pars fortunae est in ipso etiam minuto adscendentis. Quare si fortuna, id est, Planeta bonus est in ascendente, felix certè est, qui tunc nascitur, in omnibus, quae ad corpus propter ascen dens, &quę ad bona fortunae pertinent, pro pter partem uel locum fortunae. Similiter si &luminarium sic fit in hora natiuitatis, ut alterum in ascendente, alterum in occidente sit gradualiter, tunc enim pars fortunae in 7 est cum altero luminarium: aspiciturque diametraliter ab altero, &Planeta bo no, qui in ascendente illi coniungitur. Sin uerò malus Planeta in ascendente sit, contrarium est dicendum.