Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 34
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est, quòd quando pars fortunae in bono loco est, bono Plane tae coniuncta, uel saltem à bonis aspecta felix, tunc est in rebus extraneis natiuitatis: si in malo loco, &c. infelix. Quomodo autem hominum felicitas è coelo pendeat, sic acci pe. Apertum enim est, à coelestibus motibus atque corporibus complexiones in animalibus innasci non has solùm generales, quas medicorum turba solet tractare: sed multò minutiores nimiumque uarias: quę tamen illarum generalium quasi riuuli sunt ac appendices quaedam, id uaria palmarum manus lineamenta in singulis ostendunt hominibus. Insita enim complexionum natura uir tutesque insulcantur. haec lineamenta stellas adeò sequuntur, ut qui natiuitatem alicuius situmque coeli horae illius habeat, nec lineamentorum proprietates penitus ignoret, statim intelligit, qualia in palmis manus illius hominis sunt.