Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 35
Unproofread scanNot analysed yet
Complexiones igitur animalium à superioribus corporibus contrahuntur. A complexionibus uerò uarietateque ipsarum, uaria in hominibus sunt phantasmata: quibus fit, ut alius alijs rebus gaudeat, aut doleat. Hinc multiplicia hominum ingenia sunt, hinc uariae uoluntates. nam uirtutes non organicae, non per se, sed per accidens phantasmatibus aguntur. Hinc fit, ut alius ui plu uiae perterritus, quiescat, nec iter necessarium agat: &sereno postea coelo iter adgressus, in praedones incidat. Alius coeli ruina contempta, dum festinus pergat, non modò prae dones effugit, uerumetiam ad opertum im petu aquarum thesaurum perueniat. Hoc ipsum natura factum ait Aristoteles, quia fortuna natura est, secundum eundem in magnis moralibus, &in eudemijs. Complexio enim natura similiter est. Haec autem fortunationis &infortunationis principium &origo est. Et est à coelestibus tota natura haec, atque complexio. Coelestia igitur for tunationis atque infortunationis hominum origo atque principium sunt. XIX. Minuitur medicinalis pharmaci operatio, quando Luna Ioui coniungitur.