Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 38
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quoniam Ptolemaeus aquea signa Lunae dedit in potione pharmaci: non erit forsan ab re, quando pilulę accipiuntur in terreis signis, hoc est, in &uel np uel 0 Lunam collocare, &caetera obseruare, ut ipse dicit. XXII. Non incidas uestem nouam, neque ipsa primo induaris, quando Luna est in C. quod si etiam infortunatur, maius malum erit Corroborantur quę fiunt, quando Luna in fixis signis reperitur. Leonis autem uirtus praeter hęc etiam opera, quae quando Luna in eo est, incipiuntur, ita disponit, ut laedere possint eos, qui utuntur. Id Leo aliàs si gnificat, in quo uirtutem suam leonis signum expressit. nam signis ab his inferioribus no mina sunt adcommodata. Ita hęc ab illis na turam &complexionem consecuta sunt. Quare cùm Luna in S reperitur, nihil primùm incidemus: sed ne induemus quidem, hoc est, non facere incipiemus indumentum, quoniam nocebit. &multò magìs si Luna in ipso Leone infortunatur, hoc est, à ma lo Planeta aspicitur, aut ei coniungitur.