Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 39
Unproofread scanNot analysed yet
Aspectus Lunae ad Planetas aut sua cum eis coniunctio facilè mobilem facit eum, qui natus est. Et si Planetae fuerint fortes, actiuum significat motum fore: sin autem imbecilles, non actiuum. Vt I ac )aspectus ad iusticiam animos mouet. huiusmodi enim phantasmata natu ra parit, eruntque reipsa iustissimi homines, si consuetudo quoque uirtutis accesserit. Nam ut nobilitatem naturę à stellis esse uidemus: sic à consuetudine in contrarium ipsam retrahi non ignoramus: ita ut altera natura ex consuetudine quodammodo fiat. Lunę autem ac &aspectus uiolentos, &ad uim infe rendam inclinat animos. Lunae &T patientes secundùm T naturam. o &)impatientes luxuriae, hoc est, non posse abstinere à Venere, &c. quam &)acumen ingenij ac mentis praestat. Hae habilitates commoditatesque natura datę, si Planetę fortes fuerint, actiuae fiunt: sin autem imbecilles, contrà. Fortes autem Planetae sunt per se si reperiuntur in suis dignitatibus una uel pluribus. per accidens uerò, dum sunt in angulis, &praesertim in ipsis angulorum cuspidibus, etiam in succedentibus.