Latin
53
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quare diligenter in omnibus rerum permutationibus prędominatores in principijs mutationum notandi sunt. XXXII. Ad concordiam duorum conducit conueniens Planetarum aspectus, quae speciem illius rei significant, in quibus inest amicitia in utraque natiuitate. Concordiam dicit consensum duorum in una re gubernanda, faciundaue Sicut si ad regendam scholam puerorumque ludum, uel ad emendum uendendumque gratia quę stus conueniant. Cuius rei speciem formamque †significat. Mercurium ergò in hac re Planetam in utraque natiuitate considerabimus.