Latin
54
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 54
Unproofread scanNot analysed yet
Et si fuerit aspectus conueniens, aut D, aut &inter loca ,in quibus fuit, utraque natiuitate, erit inter illos homines concordia in illa re gubernanda. Sin autem discrepans fuerit aspectus, ut G uel &u: non erit in illa re inter illos homines concordia. Nota tamen, quòd in Graeco conueniens figuratio scribi tur: quo uerbo, quia generalius &superius ad adspectum coniunctio etiam includitur, sicut si in eodem signo &gradu Planeta, qui rem significat, in utraque fuerit natiuitate. Concordiam enim, ut dictum est, significat inter illos. Illud etiam hinc sequitur. Si nul lus adspectus uel coniunctio inter loca stel lae rem significantis, non esse futuram concordiam. Nam si ad ea bona, ut Graecè dicam, configuratio &adspectus requiritur: unde hoc abest, inde concordia quoque aberit. Durus autem textus uidetur, nisi sic sup pleas, Quae speciem illius rei significant, in quibus in utraque natiuitate inest amicitia, quae res illis ambobus communis est.