Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 64
Unproofread scanNot analysed yet
Nam fundamentalia Planetarum loca, id est, ubi fuerunt tempore natiuitatis, per totius uitae spacium uires suas effundunt. Quare si cùm aegrotatio incipit, Luna fuerit in loco, ubi nociuus Planeta fuit in natiuitate, uel in quadratura ipsius Planetae nociui, hoc est, in loco, quae 90 gradibus distat à loco fundamentali eius, uel in loco diametraliter opposito, erit, inquit, difficilima. Quod si etiam infortunans respicit ipsam, uidelicet Lunam, in principio aegrotationis, crescit accumulaturque malignitas: &sic 2gro aegrotatio periculosa redditur.