Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 65
Unproofread scanNot analysed yet
Oppositum intellige, si Luna in loco fundamentali feli cis Planetę fuerit, ineunte morbo. Hinc apho rismus ad initia etiam reliquorum casuum, agendarumque rerum, non erit inutile transferre. XLIII. Malefactiuos gentis aspectus intendunt, contrarij temporales aspe ctus. Malefactiuos gentis aspectus appellat diametrum &C infortunatantium Planetarum, quam fuerunt in principio principalis urbis, unde gens denominatur. Horum, inquit, aspe ctuum nocumenta intenduntur à contrarijs aspectibus, &uidelicet &diametro, infortu nantium. Temporalibus autem, hoc est, qui non in aedificatione urbis, uel institutione ciuitatis, aut in dogmatis receptione ad omnia enim haec accommodari possunt, si postea conse quuntur. Nam illos quòd fundamentales, hos transitorios uel temporales. Quando igitur malus fundamentalis aspectus fuit, intenditur, inquit, nocumentum, quod ab eo infertur. Quando postea malus temporalis aspectus, in eundem locum uel Planetam radios intulit. ut si &fundamentaliter per nascendens ipsum aspexerit: hanc malefa ctiui aspectus significationem intendet quadra tura &,ad idem signum taliter futura.