Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 72
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia enim sic congregantur, accumulanturque, non solùm dignitates Planetę, quas in signo toto habet: uerumetiam illae, quas in gradibus signi nonnullis habet, ut est facies, terminus, exaltatio. Quamuis enim uirtus per totum signum fundatur, unum tamen gradum possidere uidetur, ut in 37 Aphorismo diximus: quando duobus unus Planeta praeest ac dominatur, tantùm effici tur, quantùm si duo, qui dominantur, coniuncti sunt: imò tantò magis, quantò maior unico in uno est, quàm in duobus coniunctis. Quas ob res ingens quoque sequitur effe ctus, ut regi subditus imperet. Non est autem absurdum adijcere, quod antecedent additur simile fore, si sexta domus serui in medio coelo domini fuerit. Quae autem ante dicebamus, neglecta in antecedente à Ptolemęo fuisse, quoniam ipsa necessitudo atque coniunctio sanguinis stellis ipsis pręua lent, ea etiam maiorem uim habere, si à stel lis iuuentur, nemo negauerit.