Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 73
Unproofread scanNot analysed yet
Sic aut diminui, aut in propositum duci, si magna uis coeli resisteret, ipse contenderim: sed excedentia ubique, atque in omnibus rarissima, &quasi monstra naturae habenda sunt. Ne praetermiseris 119 Planetarum coniunctiones. Ex ipsis enim habetur cognitio generationis &corruptionis in hoc mundo. Ad enim Planetarum in signis secun dum naturam utrorumque hęc inferiora mo uentur: atque ita generationes rerum compo sitionesque sequuntur. Dicit autem has coniunctiones esse, 119. quod unusquisque paruo labore uidebit, si duorum, deinde trium, po stremò, 4. 5. 6 Planetarum coniunctiones numerabit. Duorum sic, T cum L, Ti cum G, T cum Q, &c. Trium sic, Ti cum +&d, 4δ &O, d O &:&in cęteris eodem ino do. LI. Vbi est Luna in tempore natiu tatis, illud signum in conceptione ascen debat. Et ubi fuerit in conceptione, illud signum in natiuitate ascendet, aut diametraliter ei oppositum. Falsus hic nonnullis uidetur aphorismus propter Hermen, qui huius inuentor fuisse putatur, nec ipse negauerim. Illum . n. semper sequar, qui dixit, Artes additionibus fuisse inuentas. Nam quae priores confusiùs, minusque uerè protulerunt, ea posteriores distinctiùs ueriusque limauerunt.