Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 75
Unproofread scanNot analysed yet
Vbicunque enim in coelo dabitur Luna, si reuoluto tempore per spacium morae, quàm scribunt, regredieris, ascendere ipsam inuenies. Mo tus ergò ipsius lunaris illud accidens est, scitu certè contemplationeque dignum. Vtrùm uerò secundum illum Lunę motum post con ceptionem homines ex utero prodeant, non à motu, cui per se id accidit, sed ab experientia partus hominum, inuestigandum est. Teneri autem res periculo experimentoque po test, tum à mulieribus, quę conceptione uo luptatem sentiunt, quae uteri motu in rapu spermatis solet fieri: tum à uiris mentulae lon gioris. Nam cùm post uoluptatem illam, statim rapto spermate haustoque, uterus concludatur, ut Aristoteli placet, &experientia docet, sentiunt uiri compressionem non paruam, &quasi retentionem mentulae, post ipsam spermatis proiectionem. Tum ex ca sibus multis, quibus fit, ut postquam honestè uiuentes uir &uxor conueniunt, longiore interiecto tempore ad id redeant.