Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 76
Unproofread scanNot analysed yet
Ex qui bus omnibus colligitur, solarium semper mensium 9 penè moratu homines in utero esse solùm. Ergò quando Luna in ascendente reperitur, uera est Hermę regula: in alijs minimè. Nam quando in occidentali est an gulo, non ipsum, sed oppositum signum ascendet. Quando autem nec in orientali angulo nec in occidentali, sed in intermedijs locis reperitur, difficile est dictu, utrùm idem, an oppositum. Id enim erit, quod secundum mo tum Lunae uelociorem, tardioremue magis ad 9 solares menses accidit. Praeterea, si uera Hermę regula esset, quoniam constat Ptolemaeum uidisse ipsum, quippe cùm eam emendauerit, nusquam, ubi agit de inuenien do ascendente natiuitatis hominum, tam an cipitem &lubricam rem putasset, ut uix eam inueniri posse confidat. Quippe quam ipse ponit à praedominatore &uel δ, quasi dubia sit. Hac, inquit, uia, difficultate rerum com pulsi abutemur, quo abusionis uerbo usum fuisse ipse puto, quoniam plerunque quidem ita sit.