Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 80
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim in his locis fuerit, corrumpit nauem ui Piratarum. Quod si etiam ascendens per fixam aliquam infortunatur stellam, quae complexionem habeat Martis, cremabitur nauis. Ostenditur nocumentum Martis in principio fabricationis, aut deductionis na uium paruum esse, nisi sit in domo 10, uel I1. In 10, quia illi naues ipsae: In II, quia res, quae sunt in naui, ei attribuuntur. In altero igitur horum si &fuerit, piratarum aggressus significat. Quòd si cum altero istorum stella etiam fixa naturae &fuerit, in gradu ascendente cremabitur nauis.