Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 79
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia uerò simul, si acciderint, quòd scilicet praedominatores in minima sua longitudine sint, &gradus ascendens in fine signi, &ipsum signum ascen dens paucissimarum ascensionum, nanos efficient. Sed regionum quoque proprietas di ligenter consideranda est. LII. Macrorum domini latitudine ca rent: pinguium uerò latitudinem habent. Et si latitudo australis est, mobiles erunt, &quidem facile. Sin autem boreales, difficillime mobiles. Praedominatores, ut in superiori, hîc quoque dominos appellat. Facit autem Australis latitudo ascendentis ita pingues, ut pinguedo non nimiùm grauet, nec motum im pediat. Calidiorem australia faciunt complexionem, calor uerò mobiles: contrà, Septentrio propter frigus, grauiores immobilioresque facit. Sed regiones &parentes hic quoque considerandi sunt. LIIII. Planetae, qui dominantur in aedifi cijs, si aspiciunt Planetas, qui sub ter ra sunt, impedimento sunt altitudim aedificiorum. Clarus est hic aphorismus, LV. Minuitur nocumentum g in naui bus, quando non est in medio coeli, nec in domo undecima.