Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 86
Unproofread scanNot analysed yet
Pro fectionem hîc non eam dicit, qua per singu los gradus annum capimus: sed eam, qua per singula signa, id est, domos ab ascendente reuolutionis. Capto initio mensis singuli capiuntur: quod ita esse illud ostendit, quia duodecim figurae domos in annum distribuit unum. Et quoniam S ascendebat in reuolutione, cadit +in domo 5. Casus ergò à dolosa inuectus uulpes mense, à tempore, quo &fuit in 410 gradu, &c. Attuli autem Pontifici magnam Ptolemaei Com positionem, traductam, &commentaria in eam mense Decebri, quae ipse Iacobo actutum Cremonensi tradidit. Quando igitur à profectione aliqua fundametali, hoc est, à natiuitate perfecta quidquam portenditur, quod uel non parum confirmabit reuolutio eius anni, ad quem peruenit profectio, uel refellet, uel minuet. Sed quando nihil certius à natiuitate ad aliquem deueniens habeatur. Et tamen reuolutio apertè futurum ostendit aliquid, quod uniuersaliter natiuitas, quam uis non ad certum annum significare, uel saltem ei non repugnare uideatur, uelisque perspicere quo mense id futurum sit, coniunctionem, quę reuolutionem eius anni immediatè, hoc est, nulla alia media praecessit, in quo signo futura sit, uideas.